- IPHITUS
- I.IPHITUSEuryti Oechaliae Regis fil. quem Hercules, occiso patre. e turri praecipitavit. Item Vir Troianus. Virg. Aen. l. 2. v. 435.—— Divellimur indeIphitus, et Pelias mecum.II.IPHITUSNaubuli fil. Hippasi nepos, Rex Elidis, Argonautarum vaus. Val. Flace. Argon. l. 1. v. 363. Hic certamen Olympiacum, quod Herculcs in honorem atavi materni Pelopisediderat, instauravit, post excidium Troiae A. 480. Quidam Praxonidis vel Haemonis filium faciunt. Alii Annum celeberrimae buius Epochae, antequam Varro nihil nisi sabulas et caliginem in Hist oriis Graecorum deprehendit, statuunt fuisse A. M. 3278. Periodi Iullani 3938. a capta Troia, 409. A. U. C. 22. A. C. N. 776. Quo Aeschylus Archon Athenis erat, vide Scalig. de Emend. Temp. l. 1. Petav. de Doct. Temp. l. 9. a c. 37. ad 44. et inRation. temp. P. 2. l. 1. c. 11. et l. 3. c. 11 etc. Nic. Lloyd. Eius socios fuisse Lycurgum Spartanum et Cleosthenem Pisaeum, qui ἐκεκειρίᾳ, induciis, Peloponnesi urbibus indictis, ex Oraculi responso, Ludes Olympios instauraverint, docet Phlegon Trallianus Fragm. et Paus. Eliacis, ubi hac de re fuse. Ioh. Marsham. id factum vult Aerae Atticae 699. Per. lul. 3830. Anno 108. ante Olympiadem primam vulgarem, Coroebi viz. quae in Chronologorum usum quare recepta fuerit, verâ, h. e. Iphiteâ, neglectâ, supra vidius, in eo. Velleius eos ludos mercatumque instituisse Iphitum, ante Annos quam M, Vinitius Consulatum inirot DCCCCIV. tradit l. 1. ad quem locum vide praef. Marsham. Canone Chron. Sec. XV. ubi de utraque Olympiadum Epocha. Iphitea praeprimis. Ex Oxyli Regis posteris hunc Iphitum fuisse, dicemus infra ubi de Oxylo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.